Bible verses about "dragons" | Vulgate

Job 40:15-20

15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

Job 41:21

21 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

Psalms 18:8

8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

Revelation 12:1-17

1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim 2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat 3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata 4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret 5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta 7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius 8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo 9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt 10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte 11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem 12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet 13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum 14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis 15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo 17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu

Revelation 20:1-3

1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua 2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 13:1-18

1 { <12-17> et stetit super harenam maris <13-1> et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae} 2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam 3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam 4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea 5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant 7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem 8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi 9 si quis habet aurem audiat 10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum 11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco 12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis 13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit 15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur 16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis 17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius 18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Isaiah 27:1

1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

Revelation 20:1-15

1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua 2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore 4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis 5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima 6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis 7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris 8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam 9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia 10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum 11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis 12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum 14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Revelation 20:7

7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.