Bible verses about "devil" | Vulgate

Matthew 25:41

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

Luke 22:31-32

31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

James 1:13-15

13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

John 10:10

10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

Revelation 20:10

10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

2 Corinthians 4:4

4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

Ephesians 6:11-12

11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

2 Corinthians 11:14

14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis

James 4:7

7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis

1 John 5:18-19

18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

1 John 3:4-10

4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas 5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.