Bible verses about "desire" | Vulgate

Psalms 145:19

19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Lamentations 3:25

25 TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum

Hosea 6:6

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

Luke 10:42

42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Romans 13:13-14

13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

Proverbs 2:3-5

3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

Jeremiah 29:13

13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

Matthew 5:6

6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

Proverbs 10:24

24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

Psalms 37:4

4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.