Bible verses about "crisis" | Vulgate

Matthew 24:6

6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis

Matthew 24:21-22

21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

Matthew 9:1-38

1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam 2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua 3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat 4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris 5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula 6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 7 et surrexit et abiit in domum suam 8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus 9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 10 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius 11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester 12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus 13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores 14 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant 15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt 16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit 17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur 18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet 19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius 20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius 21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero 22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora 23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem 24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum 25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella 26 et exiit fama haec in universam terram illam 27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David 28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat 31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa 32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem 33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel 34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones 35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem 36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem 37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci 38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

Luke 21:36

36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

John 14:1-31

1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite 2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis 4 et quo ego vado scitis et viam scitis 5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me 7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum 8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est 12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam 15 si diligitis me mandata mea servate 16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit 18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos 19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis 20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis 21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris 25 haec locutus sum vobis apud vos manens 26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet 28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est 29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis 30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam 31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

Romans 8:1

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

1 Timothy 2:1-2

1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

James 4:1-2

1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Matthew 24:13

13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

John 16:33

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

Psalms 34:17-20

17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.