Bible verses about "cooperation" | Vulgate

Exodus 17:12

12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

Genesis 11:1-4

1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

Mark 2:3

3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

Mark 6:7

7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

Acts 1:12-14

12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter 13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi 14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

John 17:20-21

20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti

Acts 15:1-41

1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione 3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus 4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi 6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 18 notum a saeculo est Domino opus suum 19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur 22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 34 :35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini 36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

Romans 1:1-32

1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei 2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis 3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri 5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi 7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo 9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos 11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos 12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam 13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus 14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum 15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare 16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco 17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit 18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent 19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit 20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles 21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen 26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes 28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt 29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones 30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes 31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia 32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Ecclesiastes 4:8-12

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima 9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem 11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet 12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

1 Corinthians 14:40

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Psalms 133:1

1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

Ephesians 4:3

3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

Nehemiah 4:6

6 itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

Amos 3:3

3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

Philippians 2:1-30

1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.