Bible verses about "choir" | Vulgate

Proverbs 16:3

3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

Psalms 105:1-45

1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino 2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.