Bible verses about "calling" | Vulgate

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

1 Thessalonians 4:7

7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

John 15:16

16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

1 Corinthians 1:26-27

26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

Ephesians 4:1

1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

Ephesians 4:4

4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae

2 Thessalonians 1:11-12

11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

Romans 12:4

4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Romans 11:29

29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

2 Peter 1:10

10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

Ephesians 4:1-3

1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis 2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.