Bible verses about "betrayal" | Vulgate

Judges 16:15

15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 23:1-6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Luke 22:3-6

3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis 5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare 6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

John 13:21

21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

James 1:1-27

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem 2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes 5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei 6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino 8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem 16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur 21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Psalms 41:9

9 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

Mark 11:25

25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

Matthew 7:12

12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Luke 22:48

48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

Genesis 12:3

3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Matthew 24:10

10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Matthew 6:14-15

14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

Ephesians 6:10-18

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Proverbs 19:5

5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.