Bible verses about "animals going to heaven" | Vulgate

Genesis 1:25

25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

Psalms 150:6

6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Revelation 19:11-21

11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat 12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse 13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei 14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum 15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis 16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium 17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum 19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Romans 8:18-22

18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei 22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

Isaiah 65:25

25 lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus

Isaiah 11:6-9

6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos 7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas 8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet 9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.