Bible verses about "adornment" | Vulgate

1 Peter 3:1-6

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 2 considerantes in timore castam conversationem vestram 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

Matthew 6:25-33

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Deuteronomy 22:5

5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec

1 Timothy 2:9-10

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

1 Peter 3:3-4

3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.