Bible verses about "wisdom" | Clementine_Vulgate

Proverbs 12:15

15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.

Proverbs 10:23

23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.

Proverbs 19:20

20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

Proverbs 18:15

15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]

Proverbs 1:7

7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]

Proverbs 17:27-28

27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]

Colossians 3:16

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

Ephesians 5:15-17

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

Proverbs 3:13-18

13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

James 3:17

17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

James 1:5

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.