Bible verses about "wealth" | Clementine_Vulgate

Deuteronomy 8:18

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Proverbs 22:7

7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.

Proverbs 22:1

1 [Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.

Proverbs 8:18

18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.

Proverbs 28:22

22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Matthew 6:31-33

31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Luke 16:11

11 { Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?}

Proverbs 13:22

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Acts 2:44-45

44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

Acts 4:32-35

32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

1 Timothy 5:8

8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

Luke 12:33-34

33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.} 34 { Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.}

1 Timothy 6:17-19

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Matthew 6:24

24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.}

Matthew 6:19-21

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}

1 Timothy 6:10

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

Hebrews 13:5

5 { Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.