Bible verses about "treasure" | Clementine_Vulgate

Psalms 119:11

Isaiah 33:6

6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

2 Corinthians 4:7

7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

Isaiah 45:3

3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,

1 Timothy 6:17-19

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Proverbs 2:4-5

4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,

Luke 12:33

33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.}

Matthew 19:21

21 { Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.}

Matthew 13:44

44 { Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.}

Matthew 6:21

21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}

Matthew 6:19

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.}

Luke 12:34

34 { Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.