Bible verses about "traditions" | Clementine_Vulgate

Jeremiah 10:1-5

1 [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. 2 Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, 3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: 4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: 5 in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.

Matthew 15:3-20

3 { Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:} 4 { Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.} 5 { Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:} 6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.} 7 { Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:} 8 { [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.} 9 { Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]} 10 { Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.} 11 { Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.} 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13 { At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.} 14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.} 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16 { At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?} 17 { Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?} 18 { Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:} 19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:} 20 { hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.}

Matthew 15:2-6

2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 { Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:} 4 { Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.} 5 { Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:} 6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.}

2 Thessalonians 3:6

6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.

1 Timothy 4:7

7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

Mark 7:3-9

3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: 5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6 { At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:} 7 { in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]} 8 { Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.} 9 { Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.}

2 Timothy 4:2-4

2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

2 Thessalonians 2:14-15

14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.

1 Corinthians 11:1-2

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

Matthew 15:6

6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.}

1 Corinthians 11:2

2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

Matthew 15:3

3 { Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:}

Colossians 2:8

8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

2 Thessalonians 2:15

15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.