14 { Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.}
Bible verses about "technology" | Clementine_Vulgate
Matthew 24:14
Ephesians 2:10
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
Revelation 9:17-18
17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita eorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum.
2 Timothy 3:17
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Nehemiah 2:18
18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
2 Chronicles 26:15
15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
Ecclesiastes 1:9
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
Isaiah 10:15
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Exodus 31:1-5
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
1 Corinthians 6:12
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
Daniel 12:4
4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
1 Corinthians 10:31
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
Genesis 11:6
6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.