Bible verses about "swine" | Clementine_Vulgate

Leviticus 7:23-24

23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

Matthew 5:17-19

17 { Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.} 18 { Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.} 19 { Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.}

Acts 10:9-15

9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13 { Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.} 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. 15 { Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.}

Colossians 2:14-16

14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum:

Leviticus 11:1-47

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. 9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. 13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15 et omne corvini generis in similitudinem suam, 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: 17 bubonem, et mergulum, et ibin, 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. 29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, 30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. 31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

Isaiah 65:4

4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;

Deuteronomy 14:1-29

1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. 3 Ne comedatis quæ immunda sunt. 4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. 6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. 7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. 9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite: 10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. 11 Omnes aves mundas comedite. 12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum, 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum: 14 et omne corvini generis, 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum: 16 herodium ac cygnum, et ibin, 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20 Omne quod mundum est, comedite. 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

Mark 5:11-14

11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:

Luke 15:16

16 { Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.}

Luke 8:33

33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.

Proverbs 11:22

22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

Isaiah 65:2-4

2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. 3 Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; 4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;

Matthew 8:28-32

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 { Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.}

Leviticus 11:7

7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.

Isaiah 66:17

17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.

Matthew 7:6

6 { Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.}

Leviticus 11:7-8

7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.