Bible verses about "suicide" | Clementine_Vulgate

Deuteronomy 30:19

19 Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:

Psalms 13:2-4

2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?

Psalms 147:3

3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

John 12:25

25 { ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.}

1 Corinthians 3:17

17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

Romans 10:13

13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.}

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

1 Corinthians 6:20

20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Proverbs 3:5-6

5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Jeremiah 29:11

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

1 Corinthians 6:19-20

19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Psalms 34:17-20

17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

Ecclesiastes 7:17

17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

1 Corinthians 3:16-17

16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.