Bible verses about "soul" | Clementine_Vulgate

Psalms 6:5

5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Ezekiel 18:20

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Acts 2:41

41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

Psalms 23:3

3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Psalms 43:5

5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Acts 2:27

27 { quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.}

1 Corinthians 15:51-55

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 { Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?}

Matthew 16:26

26 { Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?}

Matthew 10:28

28 { Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.}

Ezekiel 18:4

4 Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

Deuteronomy 6:5

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

Genesis 2:7

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.