Bible verses about "slavery" | Clementine_Vulgate

Exodus 21:26-27

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

Titus 2:9-10

9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

1 Peter 2:18

18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

Galatians 3:28

28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Exodus 21:20-21

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

Colossians 4:1

1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

Ephesians 6:5

5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:

Leviticus 25:44-46

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: 46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.

Exodus 21:16

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

Galatians 5:1

1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.