Bible verses about "sin" | Clementine_Vulgate

Genesis 4:7

7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

Matthew 5:48

48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.}

John 3:16-17

16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.} 17 { Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.}

Galatians 5:19-21

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Galatians 5:16

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

2 Timothy 3:1-5

1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

1 John 3:4

4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.

1 John 5:17

17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.

James 1:15

15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

Psalms 51:5

5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Mark 7:20-23

20 { Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.} 21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,} 22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.} 23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}

1 Corinthians 10:13

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

Romans 6:23

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

1 John 1:8-10

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

James 4:17

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.