Bible verses about "science" | Clementine_Vulgate

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Job 26:7

7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Proverbs 14:15

15 [Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

Ecclesiastes 1:13-17

13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:

Ecclesiastes 1:6-7

6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.

Isaiah 40:22

22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;

Romans 1:20

20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

Hebrews 3:4

4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Psalms 104:5

5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:

Isaiah 40:12

12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?

Colossians 1:17

17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Job 38:4-30

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? 6 Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, 11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea? 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? 18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia: 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, 23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? 28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? 29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.

Psalms 111:2

2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.