Bible verses about "roots" | Clementine_Vulgate

Mark 4:6

6 { et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.}

Romans 11:16

16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.

Ephesians 3:17

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,

Colossians 2:7

7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

Matthew 13:3-8

3 { et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.} 4 { Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.} 5 { Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:} 6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.} 7 { Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.} 8 { Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.}

Matthew 13:6

6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.}

Mark 4:17

17 { et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.}

Hebrews 12:15

15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

Ephesians 3:16-19

16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Psalms 1:3

3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

Colossians 2:6-7

6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

Jeremiah 17:7-8

7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. 8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.