Bible verses about "rest" | Clementine_Vulgate

Psalms 46:10

10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]

Jeremiah 31:25

25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.

Isaiah 40:28-31

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]

Hebrews 4:1-11

1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. 3 { Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.} 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5 { Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.} 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7 { iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.} 8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

Exodus 34:21

21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.

Psalms 37:7

7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Psalms 4:8

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

Isaiah 30:15

15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,

Matthew 11:29

29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.}

Mark 6:31

31 { Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.}

Psalms 127:2

2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

Exodus 33:14

14 Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

Matthew 11:28-30

28 { Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.} 29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.} 30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.