Bible verses about "remembrance" | Clementine_Vulgate

Psalms 6:5

5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Matthew 26:26-28

26 { Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.} 27 { Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.} 28 { Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.}

Matthew 24:35

35 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.}

Luke 22:19-20

19 { Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.} 20 { Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.}

John 10:11

11 { Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.}

1 Corinthians 11:20-34

20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 { et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.} 25 { Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.} 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

2 Timothy 4:2

2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

1 Peter 5:7

7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Psalms 103:2

2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,

John 15:13

13 { Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.}

Philippians 1:3

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Isaiah 43:26

26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.

John 14:26

26 { Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.}

Exodus 12:14

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.