Bible verses about "philosophy" | Clementine_Vulgate

Acts 17:18

18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.

1 Corinthians 2:6-10

6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, 8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. 9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

1 Corinthians 1:21

21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

Colossians 2:16-19

16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: 17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

1 Timothy 6:20

20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

1 Corinthians 2:1-5

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: 4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

1 Corinthians 2:13

13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

Titus 3:9-10

9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. 10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:

Colossians 2:8

8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

Job 28:1-28

1 [Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. 5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. 6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum. 7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. 8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. 9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes. 10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus. 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. 12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? 13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. 14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur. 20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. 24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: 27 tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit. 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.