Bible verses about "parenting" | Clementine_Vulgate

Proverbs 19:18

18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

Proverbs 1:8-9

8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

1 Peter 5:3

3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

Hebrews 12:7-11

7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

Deuteronomy 6:6-9

6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: 7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. 8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, 9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

Proverbs 29:17

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

Proverbs 23:13

13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.

Psalms 127:3

3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.

Proverbs 29:15

15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Titus 2:7

7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

Proverbs 13:24

24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.

Colossians 3:21

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

Joshua 4:20-24

20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, 21 et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? 22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, 23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:

Proverbs 22:6

6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Ephesians 6:4

4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.