Bible verses about "ocd" | Clementine_Vulgate

Proverbs 28:26

26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Philippians 4:8

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

Hebrews 13:5

5 { Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:}

Psalms 13:1-6

1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? 5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. 6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

Psalms 77:1-12

1 [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. 3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. 4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: 6 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: 8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. 9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis. 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

Romans 12:2

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Matthew 11:29

29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.}

1 John 4:1-5

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. 5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.

James 1:5-8

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. 6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: 7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

John 14:27

27 { Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.}

Philippians 4:4-8

4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. 6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

Psalms 4:8

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

Matthew 6:34

34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.}

2 Timothy 1:7

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

1 Peter 5:7

7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.