Bible verses about "muhammad" | Clementine_Vulgate

Genesis 17:25

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

Genesis 16:15

15 Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.

Exodus 20:25

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

Song of Songs 5:16

16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Isaiah 45:1

1 [Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur:

Matthew 7:16-20

16 { a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?} 17 { Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.} 18 { Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.} 19 { Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.} 20 { Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.}

John 14:26

26 { Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.}

John 16:12-13

12 { Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.} 13 { Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.}

John 1:19-25

19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?

2 Peter 2:1-3

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

Deuteronomy 18:18

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

Deuteronomy 13:1-3

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: 3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

Matthew 24:4-5

4 { Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:} 5 { multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.