Bible verses about "mountains" | Clementine_Vulgate

Isaiah 40:4

4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:

Isaiah 55:12

12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.

Zechariah 4:7

7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.

Psalms 121:1

1 [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Isaiah 52:7

7 [Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!

Mark 11:23

23 { Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.}

1 Corinthians 13:2

2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

Revelation 16:20

20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.

Psalms 104:5-9

5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

Psalms 97:5

5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;

Isaiah 54:10

10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

Matthew 17:20

20 { (17:19) Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.}

Matthew 14:23

23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:

Psalms 95:4-5

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.