Bible verses about "monotheism" | Clementine_Vulgate

Genesis 1:26

26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

Deuteronomy 4:39

39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.

Psalms 83:18

Psalms 82:1-8

1 [Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: 2 3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. 4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. 5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: 7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni, 8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

John 17:3

3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.}

1 Corinthians 8:6

6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Ephesians 4:6

6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

Exodus 20:3

3 Non habebis deos alienos coram me.

Psalms 86:10

Mark 12:29

29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:}

John 1:1

1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Isaiah 45:5

5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me:

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Deuteronomy 6:4

4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Isaiah 43:10

10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.

Deuteronomy 4:35

35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

Isaiah 44:6

6 [Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.