Bible verses about "listening" | Clementine_Vulgate

Exodus 20:19

19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

Mark 9:7

7 { Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.}

Luke 8:21

21 { Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.}

1 Thessalonians 2:13

13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:

1 Thessalonians 5:19

19 Spiritum nolite extinguere.

John 8:47

47 { Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.}

Galatians 4:6-9

6 { Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.} 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?

Revelation 2:7

7 { Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.}

Proverbs 25:12

12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.

Proverbs 19:27

27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.

Proverbs 1:33

33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]

Matthew 11:15

15 { Qui habet aures audiendi, audiat.}

Proverbs 2:2

2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

Proverbs 18:13

13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

Proverbs 19:20

20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

James 1:19

19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.