Bible verses about "legalism" | Clementine_Vulgate

Matthew 5:20-48

20 { Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.} 21 { Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.} 22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.} 23 { Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:} 24 { relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.} 25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.} 26 { Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.} 27 { Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.} 28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.} 29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.} 30 { Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.} 31 { Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.} 32 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.} 33 { Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.} 34 { Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:} 35 { neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:} 36 { neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.} 37 { Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.} 38 { Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.} 39 { Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:} 40 { et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:} 41 { et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.} 42 { Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.} 43 { Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.} 44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:} 45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.} 46 { Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?} 47 { Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?} 48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.}

2 John 1:9

9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.

Luke 6:46

46 { Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?}

John 14:15

15 { Si diligitis me, mandata mea servate:}

Matthew 23:1-4

1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 2 { dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.} 3 { Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.} 4 { Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.}

Matthew 23:23-28

23 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.} 24 { Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.} 25 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!} 26 { Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.} 27 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!} 28 { Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.}

Galatians 2:21

21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Romans 3:28

28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

Galatians 3:10-14

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 { Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.} 12 { Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.} 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

John 6:28-29

28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29 { Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.}

Galatians 2:16

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

Ephesians 2:8-9

8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.