Bible verses about "injustice" | Clementine_Vulgate

Exodus 23:7

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.

Exodus 23:1-3

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

Job 5:8-16

8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: 9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; 10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; 11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. 16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

Psalms 82:2

2

Proverbs 31:8-9

8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]

Zephaniah 3:5

5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur; nescivit autem iniquus confusionem.

Leviticus 19:15

15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.

Psalms 43:1

1 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Ecclesiastes 5:8

8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

Proverbs 29:27

27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]

Micah 6:8

8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Jeremiah 22:3-5

3 Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum. 5 Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.

Proverbs 17:15

15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.