Bible verses about "illness" | Clementine_Vulgate

Psalms 29:11

11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

Psalms 41:3

3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?

Isaiah 26:3

3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.

Matthew 8:17

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]

Romans 5:1-5

1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

1 Corinthians 6:19

19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

Matthew 21:22

22 { Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.}

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

1 Corinthians 6:19-20

19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Psalms 41:2-4

2 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? 4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Psalms 34:17-20

17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.