Bible verses about "houses" | Clementine_Vulgate

Proverbs 13:22

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Isaiah 28:16

16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.

Isaiah 65:21-22

21 Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. 22 Non ædificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.

Romans 15:20

20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:

Psalms 23:6

6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

Matthew 7:24-27

24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,} 25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.} 26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:} 27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Luke 14:28

28 { Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,}

John 14:2

2 { In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.}

Joshua 24:13

13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis.

Deuteronomy 6:10-11

10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti, 11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

2 Corinthians 5:1

1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

Hebrews 3:4

4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.