Bible verses about "horses" | Clementine_Vulgate

Judges 5:22

22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.

2 Kings 2:11

11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.

Psalms 20:7

7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Proverbs 26:3

3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

Isaiah 5:28

28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.

Isaiah 63:13

13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?

Jeremiah 46:4

4 Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

Revelation 19:11-16

11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. 14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.

Revelation 6:1-8

1 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. 2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. 3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. 4 Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. 5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. 6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris. 7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. 8 Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.

Psalms 20:6-7

6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Job 39:21-24

21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.

Zechariah 6:1-7

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium: et montes, montes ærei. 2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, 3 et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes. 4 Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi? 5 Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ. 6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis: et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. 7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram.

Revelation 19:11-21

11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. 14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.

Job 39:19-24

19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. 21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.

Habakkuk 1:8

8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

James 3:3

3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

Proverbs 21:31

31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]

Job 39:19-25

19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. 21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem. 25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.