Bible verses about "grandchildren" | Clementine_Vulgate

Exodus 20:5

5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:

Psalms 103:17

17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.

1 Timothy 5:3-4

3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.

Isaiah 59:21

21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.]

Deuteronomy 4:9

9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,

Proverbs 13:22

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Psalms 128:6

6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

Proverbs 17:6

6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.