Bible verses about "freemasons" | Clementine_Vulgate

John 1:1-5

1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

Psalms 118:22

22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

Proverbs 6:13

13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

Matthew 6:1-34

1 { Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.} 2 { Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.} 3 { Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:} 4 { ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 5 { Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.} 6 { Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 7 { Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.} 8 { Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.} 9 { Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.} 10 { Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.} 11 { Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,} 12 { et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} 13 { Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]} 14 { Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.} 15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.} 16 { Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.} 17 { Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,} 18 { ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.} 22 { Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.} 23 { Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?} 24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.} 25 { Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?} 26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?} 27 { Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?} 28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.} 29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.} 30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?} 31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.} 34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.}

Isaiah 44:13

13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;

John 18:20

20 { Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.}

Acts 6:8-11

8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: 10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.

1 John 4:1

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.

John 14:6

6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}

James 5:12

12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.

Colossians 2:8

8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.