Bible verses about "focus" | Clementine_Vulgate

Nehemiah 6:3

3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.

Proverbs 4:25

25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

Proverbs 3:1-35

1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.] 11 [Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. 19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia. 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.] 21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, 22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.] 27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. 28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. 33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. 35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]

Luke 21:36

36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

Romans 15:4

4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Romans 13:11

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

Ephesians 4:29

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

1 Corinthians 13:4-5

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

Isaiah 41:10

10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Matthew 7:13-14

13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.} 14 { Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!}

Luke 10:41-42

41 { Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,} 42 { porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.}

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Romans 12:21

21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Hebrews 12:1-2

1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

Matthew 24:13

13 { qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

Romans 12:2

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Proverbs 16:3

3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

Philippians 3:12-14

12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.