1 { Nolite judicare, ut non judicemini.}
2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.}
3 { Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?}
4 { aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?}
5 { Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.}
6 { Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.}
7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.}
8 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}
9 { Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?}
10 { aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?}
11 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?}
12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.}
13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.}
14 { Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!}
15 { Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:}
16 { a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?}
17 { Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.}
18 { Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.}
19 { Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.}
20 { Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.}
21 { Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.}
22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?}
23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.}
24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,}
25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.}
26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:}
27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}
28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Bible verses about "etiquette" | Clementine_Vulgate
Matthew 7:1-29
Matthew 15:1-39
1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 { Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:}
4 { Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.}
5 { Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:}
6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.}
7 { Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:}
8 { [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.}
9 { Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]}
10 { Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.}
11 { Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.}
12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
13 { At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.}
14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.}
15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
16 { At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?}
17 { Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?}
18 { Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:}
19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:}
20 { hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.}
21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
24 { Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.}
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
26 { Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.}
27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
28 { Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.}
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël.
32 { Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.}
33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
1 Corinthians 10:23
23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
Luke 6:37
37 { Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.}
John 4:23-24
Romans 14:16
16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
1 Timothy 2:1-15
1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva:
14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Proverbs 1:1-33
1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;
3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]
8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]
20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]
Leviticus 19:32
32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Colossians 3:12
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Philippians 4:5
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
1 Corinthians 14:40
40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.