Bible verses about "enemies" | Clementine_Vulgate

Exodus 14:14

14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

Psalms 37:1-5

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: 2 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. 4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: 5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.

Psalms 71:10

10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:

Proverbs 16:7

7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

Psalms 35:1-28

1 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. 2 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. 6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. 7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: 10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.] 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

Psalms 138:7

7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Matthew 5:43-48

43 { Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.} 44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:} 45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.} 46 { Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?} 47 { Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?} 48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.}

Luke 23:34

34 { Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.}

Psalms 57:6

6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

Romans 12:20

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

Deuteronomy 31:6

6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.

Proverbs 24:17

17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:

Romans 12:14

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

Psalms 109:2-5

2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. 4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. 5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges.

Luke 6:27-36

27 { Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.} 28 { Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.} 29 { Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.} 30 { Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.} 31 { Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.} 32 { Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.} 33 { Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.} 34 { Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.} 35 { Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.} 36 { Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.