Bible verses about "eggs" | Clementine_Vulgate

Job 39:14

14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?

Luke 11:12

12 { aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?}

Isaiah 59:5

5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.

Deuteronomy 22:6-7

6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, 7 sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

Isaiah 10:14

14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.