Bible verses about "doctors" | Clementine_Vulgate

Acts 9:11-16

11 { Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.} 12 { (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)} 13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. 15 { Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.} 16 { Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.}

James 5:14-15

14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.

Luke 14:13-15

13 { sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:} 14 { et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.} 15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

Acts 20:10

10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

Acts 3:6-10

6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. 8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Proverbs 31:6-7

6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

Mark 5:25-26

25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:

Psalms 139:13-16

13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] 15 16

Acts 19:11-12

11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

Luke 5:17

17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.

Jeremiah 8:22

22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]

Matthew 9:12

12 { At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.}

Mark 2:17

17 { Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.