Bible verses about "discouraged" | Clementine_Vulgate

2 Timothy 2:4-7

4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7 Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Zechariah 9:12

12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.

John 5:30

30 { Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.}

2 Thessalonians 3:13

13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

2 Timothy 1:7

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Joshua 1:9

9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

Philippians 4:6-7

6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

Isaiah 41:10

10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Galatians 6:9

9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.