Bible verses about "criticize" | Clementine_Vulgate

Proverbs 26:12

12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.]

Proverbs 19:11

11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.

Acts 20:35

35 { Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.}

Romans 15:1-2

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

Colossians 3:12-14

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:

Romans 14:10-12

10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 { Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.} 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Ephesians 4:31-32

31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Romans 2:1-4

1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?

James 2:12-13

12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

James 1:19-20

19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

James 4:11-12

11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.