Bible verses about "conformity" | Clementine_Vulgate

Psalms 1:1-119:176

1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]

Psalms 2:1-119:176

1 [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. 4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. 7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. 10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (2:13) Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]

Psalms 3:1-119:176

1 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 2 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Psalms 4:1-119:176

1 [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. 2 3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. 5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. 6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? 7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. 8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

Psalms 5:1-119:176

1 [Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. 2 3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. 4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. 5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. 6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. 7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. 8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. 10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. 11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. 12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

Psalms 6:1-119:176

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 2 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? 5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? 7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. 8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.

Psalms 7:1-119:176

1 [Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: 2 3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. 7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, 8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. 11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. 14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. 16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Psalms 8:1-119:176

1 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. 2 3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. 5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

Psalms 9:1-119:176

1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. 2 3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. 6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. 7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; 8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. 12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. 14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, 15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: 16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. 20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

Psalms 10:1-119:176

1 [In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? 2 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: 4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? 5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. 7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. 8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Psalms 11:1-119:176

1 In finem, pro octava. Psalmus David. 2 [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. 7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

Psalms 12:1-119:176

1 [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? 2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me? 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; 5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; 6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.] 7 8

Psalms 13:1-119:176

1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? 5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. 6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

Psalms 14:1-119:176

1 [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? 2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; 3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.] 6 7

Psalms 15:1-119:176

1 [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. 2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. 4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. 5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

Psalms 16:1-119:176

1 [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. 2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. 4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. 8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. 11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.

Psalms 17:1-119:176

1 [Diligam te, Domine, fortitudo mea. 2 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. 6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. 8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. 13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

Psalms 18:1-119:176

1 [Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. 2 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. 5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; 7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. 8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. 12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. 13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.] 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Psalms 19:1-119:176

1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. 2 3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. 4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. 5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. 6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] 11 12 13 14

Psalms 20:1-119:176

1 [Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. 2 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

Psalms 21:1-119:176

1 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 2 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

Psalms 22:1-119:176

1 [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: 2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; 3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. 4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est! 6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Psalms 23:1-119:176

1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. 3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

Psalms 24:1-119:176

1 [Ad te, Domine, levavi animam meam: 2 Deus meus, in te confido; non erubescam. 3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

Psalms 25:1-119:176

1 [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. 4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. 5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. 6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. 8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: 10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Psalms 26:1-119:176

1 [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? 2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. 6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. 8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. 9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

Psalms 27:1-119:176

1 [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. 4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. 8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] 10 11 12 13 14

Psalms 28:1-119:176

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. 2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. 3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. 4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. 5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: 6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis; 8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. 9 Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.

Psalms 29:1-119:176

1 [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 2 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. 5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. 7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

Psalms 30:1-119:176

1 [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. 2 3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. 5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. 6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. 7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. 8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. 9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.

Psalms 31:1-119:176

1 [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.] 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Psalms 32:1-119:176

1 [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. 2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. 8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

Psalms 33:1-119:176

1 [Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. 2 3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur. 4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. 5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. 6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. 8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. 10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. 11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. 12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. 13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos? 14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. 15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. 16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. 17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. 18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. 20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. 22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.

Psalms 34:1-119:176

1 [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. 2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. 3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. 4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. 6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. 9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. 11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. 12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. 13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. 14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. 15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. 16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. 17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri. 22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.

Psalms 35:1-119:176

1 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. 2 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. 6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. 7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: 10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.] 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

Psalms 36:1-119:176

1 [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: 2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. 3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. 7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. 8 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. 9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies. 11 Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. 12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.

Psalms 37:1-119:176

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: 2 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. 4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: 5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. 6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. 7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. 9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. 11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. 15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. 16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. 17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. 23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.] 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Psalms 38:1-119:176

1 [Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. 2 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. 5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. 6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. 7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. 8 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. 10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; 11 amove a me plagas tuas. 12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. 14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.] 15 16 17 18 19 20 21 22

Psalms 39:1-119:176

1 [Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 2 3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. 4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. 5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. 6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. 7 Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti; 8 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, 9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. 10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. 11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. 12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. 13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

Psalms 40:1-119:176

1 [Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. 2 3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. 5 Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? 7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. 8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. 9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? 10 Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. 11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis. 12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. 14 Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] 15 16 17

Psalms 41:1-119:176

1 [Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. 2 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? 4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 5 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. 6 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, 7 et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. 8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. 9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. 10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? 11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? 12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] 13

Psalms 42:1-119:176

1 Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. 5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] 6 7 8 9 10 11

Psalms 43:1-119:176

1 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. 2 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Psalms 44:1-119:176

1 [Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. 2 3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. 4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. 6 Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. 7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui. 8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. 9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te 10 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. 11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. 12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. 13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis. 14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, 15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximæ ejus afferentur tibi. 16 Afferentur in lætitia et exsultatione; adducentur in templum regis. 17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.] 19 20 21 22 23 24 25 26

Psalms 45:1-119:176

1 [Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. 2 3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. 4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. 5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. 6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. 7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. 8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. 9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, 10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.] 13 14 15 16 17

Psalms 46:1-119:176

1 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: 2 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. 4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. 5 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. 6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. 7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite: 8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter. 9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam. 10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] 11

Psalms 47:1-119:176

1 [Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. 2 3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. 4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. 5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. 6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. 7 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis: 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. 9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.

Psalms 48:1-119:176

1 [Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem: 2 3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. 5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam. 6 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. 7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. 8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, 9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum; 10 et vivet adhuc in finem. 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, 12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. 14 Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.

Psalms 49:1-119:176

1 [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ex Sion species decoris ejus: 3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. 4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. 5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. 6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. 7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. 12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. 13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. 16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? 17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

Psalms 50:1-119:176

1 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. 2 3 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] 22 23

Psalms 51:1-119:176

1 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 2 3 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.] 12 13 14 15 16 17 18 19

Psalms 52:1-119:176

1 [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. 2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 3 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? 6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] 8 9

Psalms 53:1-119:176

1 [Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. 2 3 4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. 5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. 6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

Psalms 54:1-119:176

1 [Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: 2 3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum 4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. 5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. 6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. 7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?

Psalms 55:1-119:176

1 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. 2 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.] 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Psalms 56:1-119:176

1 [Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. 2 3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, 5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. 6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. 9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. 10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: 11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.] 13

Psalms 57:1-119:176

1 [Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. 2 3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. 4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. 5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, 6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. 8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. 9 Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. 10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. 11 Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Psalms 58:1-119:176

1 [Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. 2 3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. 4 Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. 5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi. 6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. 7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. 8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? 9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. 10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: 11 Deus meus misericordia ejus præveniet me.

Psalms 59:1-119:176

1 [Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. 2 3 4 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. 5 Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. 6 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui. 7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus; 10 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.] 15 16 17

Psalms 60:1-119:176

1 [Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. 2 3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me, 4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. 5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum. 6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum. 7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis. 8 Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? 9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.] 10 11 12

Psalms 61:1-119:176

1 [Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. 2 3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. 5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. 6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea: 7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Psalms 62:1-119:176

1 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! 2 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. 8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; 11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. 12 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Psalms 63:1-119:176

1 [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. 2 3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. 4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, 5 ut sagittent in occultis immaculatum. 6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos? 7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, 8 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, 9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, 10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. 11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.]

Psalms 64:1-119:176

1 [Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. 2 3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. 4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. 5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, 6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. 7 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; 8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, 9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. 10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus.

Psalms 65:1-119:176

1 [Jubilate Deo, omnis terra; 2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. 3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. 4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. 5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. 6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. 7 Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. 8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus: 9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. 11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. 13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Psalms 66:1-119:176

1 [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: 2 3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. 5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. 6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. 7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster! 8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.] 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Psalms 67:1-119:176

1 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. 2 3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. 5 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus, 6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo. 7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Psalms 68:1-119:176

1 [Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. 2 3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. 4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. 5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam. 6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. 7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. 8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. 9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ. 10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. 11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. 12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam. 13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. 15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. 16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. 19 Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me. 20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. 22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. 24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. 25 Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. 26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. 29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. 30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. 31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: 32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. 33 Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. 35 Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.

Psalms 69:1-119:176

1 [Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. 2 3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. 4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge! 5 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. 6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.] 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Psalms 70:1-119:176

1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum. 2 In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me. 3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. 4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui: 5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.

Psalms 71:1-119:176

1 [Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; 2 (1b) judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. 10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent: 11 et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei. 12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. 13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. 16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. 17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. 18 Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. 19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] 20 Defecerunt laudes David, filii Jesse. 21 22 23 24

Psalms 72:1-119:176

1 [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. 11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. 15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. 16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. 19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Psalms 73:1-119:176

1 [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? 2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. 13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. 14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum. 15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. 16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea. 18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. 21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.] 24 25 26 27 28

Psalms 74:1-119:176

1 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. 2 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: 6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. 10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.] 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Psalms 75:1-119:176

1 [Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. 2 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 9 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

Psalms 76:1-119:176

1 [Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. 2 3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; 4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. 5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus. 6 Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. 7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. 8 Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? 9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? 10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? 11 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi. 12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

Psalms 77:1-119:176

1 [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. 3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. 4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: 6 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: 8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. 9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis. 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. 13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: 14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. 15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. 16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. 19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? 20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?

Psalms 78:1-119:176

1 [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. 2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. 5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? 6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: 7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. 8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. 9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. 10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. 11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. 13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.] 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Psalms 79:1-119:176

1 [Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare 2 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. 5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? 6 cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. 8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. 9 Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. 10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. 12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. 13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?

Psalms 80:1-119:176

1 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. 2 3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.] 18 19

Psalms 81:1-119:176

1 [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.] 9 10 11 12 13 14 15 16

Psalms 82:1-119:176

1 [Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: 2 3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. 4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. 5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: 7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni, 8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

Psalms 83:1-119:176

1 [Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! 2 3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. 5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. 6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, 7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit. 8 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. 9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. 10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. 11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. 12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. 13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.] 14 15 16 17 18

Psalms 84:1-119:176

1 [Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. 2 3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ; operuisti omnia peccata eorum. 4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuæ. 5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. 6 Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? 7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. 8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. 9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. 10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. 12 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.

Psalms 85:1-119:176

1 [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; 4 lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ. 7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me. 8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. 9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. 10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. 11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum: 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Psalms 86:1-119:176

1 [Fundamenta ejus in montibus sanctis; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Psalms 87:1-119:176

1 [Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 2 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Psalms 88:1-119:176

1 [Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 2 3 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. 4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: 5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. 12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. 16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Psalms 89:1-119:176

1 [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. 3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum. 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. 11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. 13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.] 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Psalms 90:1-119:176

1 [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. 2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. 16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.] 17

Psalms 91:1-119:176

1 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: 2 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Psalms 92:1-119:176

1 [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. 2 Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. 3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, 4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus. 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Psalms 93:1-119:176

1 [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. 2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.

Psalms 94:1-119:176

1 [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.] 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Psalms 95:1-119:176

1 [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;

Psalms 96:1-119:176

1 [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.] 13

Psalms 97:1-119:176

1 [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. 2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. 5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; 6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini: 7 moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. 8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.] 10 11 12

Psalms 98:1-119:176

1 [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Psalms 99:1-119:176

1 [Jubilate Deo, omnis terra; 2 (1b) servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. 4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 5 quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.] 6 7 8 9

Psalms 100:1-119:176

1 [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, 2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi 4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

Psalms 101:1-119:176

1 [Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 2 3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Psalms 102:1-119:176

1 [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: 4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: 5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua: 6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. 7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas. 8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. 15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: 16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. 17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, 18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. 22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.] 23 24 25 26 27 28

Psalms 103:1-119:176

1 [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, 3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi. 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ. 7 Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt. 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. 10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. 11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. 12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. 13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: 14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, 15 et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: 17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. 18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. 19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. 20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.

Psalms 104:1-119:176

1 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.

Psalms 105:1-119:176

1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. 6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; 8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. 12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. 13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. 16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto, 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. 23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. 41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; 43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. 44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:

Psalms 106:1-119:176

1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. 30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. 40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?] 44 45 46 47 48

Psalms 107:1-119:176

1 [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. 2 3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua: 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus; 10 Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.] 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43

Psalms 108:1-119:176

1 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. 2 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. 7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. 11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. 13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.

Psalms 109:1-119:176

1 [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. 4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. 5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges. 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. 7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Psalms 110:1-119:176

1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.

Psalms 111:1-119:176

1 Alleluja, [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. 2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. 3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus. 5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: 6 quia in æternum non commovebitur. 7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, 8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. 9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. 10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.]

Psalms 112:1-119:176

1 Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, 6 et humilia respicit in cælo et in terra? 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] 10

Psalms 113:1-119:176

1 [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

Psalms 114:1-119:176

1 [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

Psalms 115:1-119:176

1 [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.] 11 12 13 14 15 16 17 18

Psalms 116:1-119:176

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.] 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Psalms 117:1-119:176

1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 118:1-119:176

1 [ Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 9 In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17 Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. 25 Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

Psalms 119:1-176

1 [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; 6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156

Psalms 119:1-176

1 [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; 6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176

Psalms 119:157-176

Romans 12:1

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Proverbs 14:15

15 [Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

John 15:18-19

18 { Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.} 19 { Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.}

James 4:4

4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Exodus 23:2

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

Leviticus 18:3

3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

Romans 13:1-5

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Psalms 1:1-6

1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]

1 John 4:1

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.

1 John 2:15-17

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

1 Peter 1:14

14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:

Romans 12:1-2

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.