Bible verses about "christ-centered" | Clementine_Vulgate

Mark 16:15-16

15 { Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.} 16 { Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.}

Philippians 1:20-21

20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

Romans 8:28

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Romans 10:10

10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

1 John 2:15-17

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

James 4:2-4

2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Galatians 2:20

20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Hebrews 13:8

8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.

Romans 8:38-39

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Romans 12:2

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

1 Corinthians 11:1-2

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

Psalms 28:7

7 Vox Domini intercidentis flammam ignis;

Proverbs 3:5-6

5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Matthew 6:33

33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.