Bible verses about "character" | Clementine_Vulgate

Proverbs 22:1-29

1 [Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. 2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. 3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. 4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. 5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. 6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. 8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. 9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. 10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum. 14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.] 17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. 22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: 23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: 27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]

Proverbs 10:9

9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

Romans 12:2

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Philippians 4:8

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

Romans 5:3-5

3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Philippians 2:12-16

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

2 Peter 1:3-11

3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

1 Samuel 16:7

7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

Romans 5:1-5

1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.