Bible verses about "chaos" | Clementine_Vulgate

Numbers 2:17

17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

Matthew 24:6

6 { Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:}

Proverbs 11:14

14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

Proverbs 25:28

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]

1 Corinthians 14:40

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

John 14:27

27 { Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.}

1 Corinthians 14:33

33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.