Bible verses about "brotherhood" | Clementine_Vulgate

Romans 12:10

10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:

Psalms 133:1-3

1 [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.]

Malachi 2:10

10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?

Ephesians 4:29

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

Philippians 2:2

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

John 13:34

34 { Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.}

Galatians 3:28

28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Hebrews 13:1

1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,

John 13:35

35 { In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.}

Ecclesiastes 4:10-12

10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur.

1 Peter 2:17

17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

Proverbs 17:17

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

1 John 4:20

20 Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.